- CONFESSOR
- CONFESSORapud Ambrosium, l. 2. ad Imperator. Gratianum, Paulinum, Ep. 28. sub fin. etc. qui martyriô vitam pro Christo, quem palam confessus erat, finiit. Apud alios, qui Christum palam coram fidei hostibus confessus, cruciatus quidem tormentaque varia sustinuit, sed iis superstes tranquillam obiit mortem, Cyprian. de Simpl. Praelat. Serm. de Lapsis 5. etc. Unde Episcopis, qui Nicaenae Synodo interfuêre, Alexander Monach. Ω῟ν οἱ πλειςοι ἦσαν ὁμολογηταὶ καὶ ςίγματα τȏυ λ᾿ησοῦ εν τῷ σώματι περιφέροντες, Quorum plerique Confessores erant, et stigmata Iesu in corpore suo circumferebant. Obtinuit postmodum usus, ut hôc elogiô insignirentur, quotquot sanctam vitam laudabili exitu terminâssent, Egbertus Archiepiscopus Eboracensis in Excerptis, c. 28. Hodie in Communione Romana Confessores dicuntur Monachi, qui, pro exkpiandis delictis confessionem seu paenitentiam, abdicatâ vitâ saeculari Monasticam ineunt. Item Cantores et Psalmistae, qui sunt in inferiori Clericorum gradu, in Orat. Feriae 6. maioris hebdomad. Acolythis, Exorcistis, Lectoribus, Ostiariis, Consessoribus etc. quibus id nominis datum hic ait Menardus, quod confiteri passim in S. Scriptura est, laudes Dei decantate, etc. A Confessoribus secundô locô recensitis Confessoriae literae dicebantur, quas illi lapsis dabant, ut pacem ab Episeopis acciperent, iusque Communionis recuperarent, relaxatâ scil. iis paenitentiâ praescriptâ. Quâ Confessorum benignitate cum lapsi abuci inciperent, statuit Eliberitanum Concilium, can. 25. ut pro Confessoriis darentur Communicatoriae, de quibus supra: plura vero in hanc rem vide apud Car. du Fresne et Macros Fratres. Duo autem Confessorum huiusmodi geneta habebantur olim, uti docet Auctor libri de duplici Martyrio: Alii namque tormenta patiebantur; alii etiamsi torti non essent, in minis tamen mortis confessi sunt Dominum Iesum, parati etiam subire tormenta et mori potius, quam Christum negare. Reliqui vero Christiani, qui in persecutione fidem servârunt, Stantes communi vocabulô dicebantur, at qui aliquô modô negaverant, Lapsorum nomine notatisunt. Aliquando tamen et ad Stantes, Confessorum extensa appellatio est. Sed et inter Confessores numerati, qui bonorum suorum iacturam, vel exilium vel contumelias, vel quamcumque aliam afflictionem, propter Christum, aequô animô toleraverant, uti videre est, apud Cyprianum, l. 1. Ep. 5. Plura hanc in rem vide apud Forbesium ubi supra, l. 12. c. 3. §. 1. et seqq. et infra voce Extorres. Quô vero tempore in Consessorum memoriam festa institui coeperint, dicemus ubi de Festis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.